Polygonia c-album![]()
Classis : Insecta Ordo : Lepidoptera Familia : Nymphalidae Subfamilia : Nymphalinae Tribus : Nymphalini Genus : Polygonia Species : P. c-album Polygonia c-album (Linnaeus, 1758) Subdivisiones: Subspecies 8 species; vide commentarium. Synonyma
Nymphalis c-album Polygonia c-album (Anglice comma) est papilio qui trans Europam et Asiam temperatam ad Iaponiam et ad meridiem usque ad Marocum endemicus est. Species similes in Civitatibus Foederatis et Canada inveniuntur. Subspecies
DescriptioHuic papilioni in inferiore alarum latere est signum album, quod commatis simile a multis habetur. Alis est margo proprie laceratus, ut videtur forma cryptica, quia papilio folii caduci similis est. Larvae etiam sunt crypticae, merdae avium similes. In Britanniarum Regno, larvae Humulo lupulo, Urtica dioica, Ulmaceis, et Ribe nigro vescuntur; aliubi (e.g., in Suecia), eae etiam Salicibus et Betulis vescuntur. Hiemat species in gradu adulto. Adultis sunt duae formae: forma quae ante regignendum hiemat obscuriora alarum latera inferiora habet, sed forma quae se ad maturationem sexualem recte evolvit dilutiora alarum latera inferiora habet. Ambae formae ex ovis a singula femina partis oriri possunt.
HistoriaSaeculo undevicensimo, numerus Polygoniae c-album in Britannia corruit, et ante 1920 fuerunt tantum duae observationes. Causa huius deminutionis non iam nota est. Post autem circa 1930, numerus increbruit, et hoc insectum nunc est unus ex familiarissimis papilionibus in Anglia Meridiana; etiam in Scotia et Cambria Septentrionali saepe invenitur. Pinacotheca
Bibliographia
Nexus externi
|
Portal di Ensiklopedia Dunia